Digesta Iustiniani 42.1.63
inscriptio Macer libro secundo de appellationibus
D.42.1.63 Sæpe constitutum est res inter alios iudicatas aliis non præiudicare․ quod tamen quandam distinctionem habet: nam sententia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam vero, etiamsi contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet․ nam scientibus nihil præiudicat, veluti si ex duobus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum coherede suo agi scierit․ item si ex duobus petitoribus alter victus adquieverit, alterius petitioni non præiudicatur: idque ita rescriptum est․ scientibus sententia, quæ inter alios data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio vel defensio primum sibi competit, sequentem agere patiatur, veluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate pignoris, aut maritus socerum vel uxorem de proprietate rei in dote acceptæ, aut possessor venditorem de proprietate rei emptæ: et hæc ita ex multis constitutionibus intellegenda sunt․ cur autem his quidem scientia nocet, superioribus vero non nocet, illa ratio est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti velit propria actione vel defensione utatur, non potest: is vero, qui priorem dominum defendere causam patitur, ideo propter scientiam præscriptione rei quamvis inter alios iudicatæ summovetur, quia ex voluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est․ nam et si libertus meus me interveniente servus vel libertus alterius iudicetur, mihi præiudicatur․ diversa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona Titii ad me pertinere dico: nam quamvis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum tamen præiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius victus est, vindico, neque potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
