Digesta Iustiniani 42.1.59
inscriptio Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus
D.42.1.59pr. In summa sufficiet, si expresserit iudex summam in sententia solvique iusserit vel præstari vel quo alio verbo hoc significaverit.
D.42.1.59.1 Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen is qui petit summam expresserit et iudex ait: ‘solve, quod petitum est’ vel ‘quantum petitum est’, valere sententiam.
D.42.1.59.2 Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem ita pronuntiant ‘usuræ si quæ competunt’ vel ‘quæ competunt, ut præstentur’, non recte pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem.
D.42.1.59.3 Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non valet sententia, quia morte rei peremptorium solvitur․ ideoque, ut in re integra, de causa notio præstabitur et quod optimum patuerit statuetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
