Digesta Iustiniani 42.1.51.1
inscriptio Paulus libro secundo manualium
D.42.1.51pr. Si quis dolo fecerit, ut bona eius venirent, in solidum tenetur.
D.42.1.51.1 Si quis creditorem missum in possessionem rei servandæ causa non admiserit, si venditor præstiterit creditori, quanti eius interfuerit, quæsitum est, an debitor liberetur․ et puto improbum esse eum, qui velit iterum consequi quod accepit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
