Digesta Iustiniani 42.1.4
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo octavo ad edictum
D.42.1.4pr. Si se non optulit procurator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum dabitur․ optulisse autem se liti videtur non is, qui in rem suam procurator datus sit: nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed in suam rem procurator factus est.
D.42.1.4.1 Tutor quoque vel curator in ea condicione sunt, ut non debeant videri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio.
D.42.1.4.2 Actor municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur.
D.42.1.4.3 Ait prætor: ‘condemnatus, ut pecuniam solvat’․ a iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam solvat․ quid ergo, si solvere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid dicimus? et ait Labeo debuisse hoc quoque adici ‘neque eo nomine satisfaciat’: fieri enim posse, ut idoneum expromissorem habeat․ sed ratio pecuniæ exigendæ hæc fuit, quod noluerit prætor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait ‘ut pecunia solvatur’․ ex magna tamen et idonea causa accedendum erit ad Labeonis sententiam.
D.42.1.4.4 Si ex conventione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eveniet, ut hic et retendatur, si modo novatio intercessit: ceterum si non novandi causa id factum est, manebit ordo exsecutionis․ sed et si pignora accepta sint vel fideiussores in rem iudicatam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid rei iudicatæ, non sit a re iudicata recessum․ idem observandum est in eo, cuius procurator condemnatus est.
D.42.1.4.5 Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies solvat, unde ei tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est, an vero ex eo, ex quo dies statutus præteriit? sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore legitimo, repletur ex lege, quod sententiæ iudicis deest: sin autem ampliorem numerum dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod supra id iudex præstitit.
D.42.1.4.6 Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, ut sententia valeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est condemnationis verbum non tenere.
D.42.1.4.7 Solvisse accipere debemus non tantum eum qui solvit, verum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quæ ex causa iudicati descendit.
D.42.1.4.8 Celsus scribit, si noxali condemnatus eum servum, in quo usus fructus alienus est, noxæ dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
