Digesta Iustiniani 42.1.29
inscriptio Modestinus libro septimo pandectarum
D.42.1.29 Tempus, quod datur iudicato, etiam heredibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (videlicet quod ex tempore deest), quia causæ magis quam personæ beneficium præstituitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
