Digesta Iustiniani 42.1.22
inscriptio Pomponius libro vicensimo primo ad Quintum Mucium
D.42.1.22pr. Sed hoc ita accipiendum est, si a socero dos ex promissione petatur soluto matrimonio: verum si manente matrimonio dos ab eo petatur, succurrendum utique est, ut ne maioris summæ condemnetur, quam quantum facere potest.
D.42.1.22.1 Quod autem de sociis dictum est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum prætor edicit․ causæ cognitio autem in hoc erit, ut neganti se socium esse aut ex doli clausula obligato non succurratur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
