Digesta Iustiniani 42.1.21
inscriptio Paulus libro sexto ad Plautium
D.42.1.21 Sicut autem cum marito agitur, ita et cum socero, ut non ultra facultates damnetur․ an si cum socero ex promissione dotis agatur, in id quod facere potest damnandus sit? quod et id æquum esse videtur: sed alio iure utimur, ut et Neratius scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
