Digesta Iustiniani 42.1.15.2
inscriptio Ulpianus libro tertio de officio consulis
D.42.1.15pr. A divo Pio rescriptum est magistratibus populi Romani, ut iudicum a se datorum vel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt.
D.42.1.15.1 Sententiam Romæ dictam etiam in provinciis posse præsides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit.
D.42.1.15.2 In venditione itaque pignorum captorum facienda primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est․ si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi․ quod si nulla moventia sint, a pignoribus soli initium faciunt: sic denique interloqui solent, si moventia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est․ quod si nec quæ soli sunt sufficiant vel nulla sint soli pignora, tunc pervenietur etiam ad iura․ exsequuntur itaque rem iudicatam præsides isto modo.
D.42.1.15.3 Si pignora, quæ capta sunt, emptorem non inveniant, rescriptum est ab imperatore nostro et divo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, addicantur autem utique ea quantitate quæ debetur․ nam si creditor maluerit pignora in creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi debetur petere, quia velut pacto transegisse de credito videtur, qui contentus fuit pignora possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere.
D.42.1.15.4 Si rerum, quæ pignoris iure captæ sunt, controversia fiat, constitutum est ab imperatore nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si cognoverint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur․ sed sciendum est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori præiudicare, si forte hi dimittendam eam rem putaverint, quasi eius sit, qui controversiam movit, non eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti. sic evenit, ut omnibus integris tantum capioni res iudicata proficiat․ sed illud debet dici, ubi controversia est de pignore, id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controversia.
D.42.1.15.5 Quod si res sit pignerata, quæ pignori capta est, videndum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore superfluum in causam iudicati convertatur․ et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecutione servatur, ut, si emptorem invenerit res quæ capta est, qui dimisso priore creditore superfluum solvere sit paratus, admittenda sit huius quoque rei distractio․ nec videtur deterior condicio creditoris fieri suum consecuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum.
D.42.1.15.6 Si post addictum pignus aliqua controversia emptori moveatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui sententiam exsecutus fuerit, videndum est․ et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui comparavit periculum vertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? idemque et si ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta.
D.42.1.15.7 Sed si emptor, cui pignora sunt addicta exsequente iudice, pretium non solvat, utrum adversus emptorem porrigere manus debeant idem iudices, qui sententiam exsequuntur, videndum est․ et non puto eos ultra procedere: ceterum longe res abibit․ quid enim dicemus? condemnabunt emptorem et sic exsequentur adversus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? et quid si neget se emisse aut exsolvisse contendat? melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat actionem adversus eum is, cui iudicatum fieri desideratur․ nec iniuria adficietur: oportet enim res captas pignori et distractas præsenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus pecunia solvatur․ certe si se interponant, hactenus debebunt intervenire, ut ipsam rem addictam capiant et distrahant, quasi nondum vinculo pignoris liberatam.
D.42.1.15.8 Sic quoque iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit.
D.42.1.15.9 Sed utrum confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, videamus․ et magis est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, æquissimum erit discedi a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixeritque ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra rescriptum est.
D.42.1.15.10 Item quid dicemus? utrum ipsi iudices convenient nomen exigentque id quod debetur et in causam iudicati convertent, an vero vendent nomen, ut pignora corporalia solent? et necesse est, ut quod eis facilius videatur ad rem exsequendam, hoc faciant.
D.42.1.15.11 Sed et si pecunia penes argentarios sit, æque capi solet․ hoc amplius et si penes alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et converti in causam iudicati.
D.42.1.15.12 Præterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati vel in arcam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat․ hoc amplius et si pupillaris pecunia in arcam reposita sit ad prædiorum comparationem, et citra permissum prætoris ab eo, qui exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati converti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
