Digesta Iustiniani 42.1.13.2
inscriptio Celsus libro sexto digestorum
D.42.1.13pr. Si quis ab alio decem, ab alio satisdari stipulatus est, æstimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim vani timoris ulla æstimatio est․ verum sorte soluta nullum iam pretium æstimationis est, aut quantum ex sorte fuerit solutum, tantundem ex æstimatione decedet.
D.42.1.13.1 Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat, ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut evenit in omnibus faciendi obligationibus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
