Digesta Iustiniani 41.7.5
inscriptio Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum
D.41.7.5pr. Si id, quod pro derelicto habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens emero, quia quasi volente et concedente domino id faceres, idem iuris est.
D.41.7.5.1 Id, quod quis pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis æs sparserit aut aves amiserit, quamvis incertæ personæ voluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus tulerit ea, quæ, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur voluisse alicuius fieri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
