Digesta Iustiniani 41.7.3
inscriptio Modestinus libro sexto differentiarum
D.41.7.3 An pars pro derelicto haberi possit, quæri solet․ et quidem si in re communi socius partem suam reliquerit, eius esse desinit, ut hoc sit in parte, quod in toto: atquin totius rei dominus efficere non potest, ut partem retineat, partem pro derelicto habeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
