Digesta Iustiniani 41.4.2.4
inscriptio Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.41.4.2pr. Pro emptore possidet, qui re vera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore possidere, sed debet etiam subesse causa emptionis․ si tamen existimans me debere tibi ignoranti tradam, usucapies․ quare ergo et si putem me vendidisse et tradam, non capies usu? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse.
D.41.4.2.1 Separata est causa possessionis et usucapionis: nam vere dicitur quis emisse, sed mala fide: quemadmodum qui sciens alienam rem emit, pro emptore possidet, licet usu non capiat.
D.41.4.2.2 Si sub condicione emptio facta sit, pendente condicione emptor usu non capit․ idemque est et si putet condicionem extitisse, quæ nondum exstitit: similis est enim ei, qui putat se emisse․ contra si exstitit et ignoret, potest dici secundum Sabinum, qui potius substantiam intuetur quam opinionem, usucapere eum․ est tamen nonnulla diversitas, quod ibi, cum rem putat alienam, quæ sit venditoris, affectionem emptoris habeat, at cum nondum putat condicionem exstitisse, quasi nondum putat sibi emisse․ quod apertius quæri potest, si, cum defunctus emisset, heredi eius tradatur, qui nesciat defunctum emisse, sed ex alia causa sibi tradi, an usucapio cesset.
D.41.4.2.3 Sabinus, si sic empta sit, ut, nisi pecunia intra diem certum soluta esset, inempta res fieret, non usucapturum nisi persoluta pecunia. sed videamus, utrum condicio sit hoc an conventio: si conventio est, magis resolvetur quam implebitur.
D.41.4.2.4 Si in diem addictio facta sit, id est nisi si quis meliorem condicionem attulerit, perfectam esse emptionem et fructus emptoris effici et usucapionem procedere Iulianus putabat: alii et hanc sub condicione esse contractam, ille non contrahi, sed resolvi dicebat, quæ sententia vera est.
D.41.4.2.5 Sed et illa emptio pura est, ubi convenit, ut, si displicuerit intra diem certum, inempta sit.
D.41.4.2.6 Cum Stichum emissem, Dama per ignorantiam mihi pro eo traditus est. Priscus ait usu me eum non capturum, quia id, quod emptum non sit, pro emptore usucapi non potest: sed si fundus emptus sit et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi, quoniam universitas eius possideatur, non singulæ partes.
D.41.4.2.7 Eius bona emisti, apud quem mancipia deposita erant: Trebatius ait usu te non capturum, quia empta non sint.
D.41.4.2.8 Tutor ex pupilli auctione rem, quam eius putabat esse, emit․ Servius ait posse eum usucapere: in cuius opinionem decursum est eo, quod deterior causa pupilli non fit, si propius habeat emptorem, et, si minoris emerit, tutelæ iudicio tenebitur ac si alii minoris addixisset: idque et a divo Traiano constitutum dicitur.
D.41.4.2.9 Procuratorem quoque, qui ex auctione, quam mandatu domini facit, emerit, plerique putant utilitatis causa pro emptore usucapturum. idem potest dici et si negotia domini gerens ignorantis emerit propter eandem utilitatem.
D.41.4.2.10 Si servus tuus peculiari nomine emat rem, quam scit alienam, licet tu ignores alienam esse, tamen usu non capies.
D.41.4.2.11 Celsus scribit, si servus meus peculiari nomine apiscatur possessionem, id etiam ignorantem me usucapere: quod si non peculiari nomine, non nisi scientem me: et si vitiose coeperit possidere, meam vitiosam esse possessionem.
D.41.4.2.12 Pomponius quoque in his, quæ nomine domini possideantur, domini potius quam servi voluntatem spectandam ait: quod si peculiari, tunc mentem servi quærendam․ et si servus mala fide possideat eaque dominus nanctus sit, ut suo nomine possideat, adempto puta peculio, dicendum est, ut eadem causa sit possessionis et ideo usucapio ei non magis procedat.
D.41.4.2.13 Si servus bona fide emerit peculiari nomine, ego ubi primum cognovi sciam alienam, processuram usucapionem Celsus ait: initium enim possessionis sine vitio fuisse: sed si eo tempore quo emit, quamquam id bona fide faciat, ego alienam rem esse sciam, usu me non capturum.
D.41.4.2.14 Et si quod non bona fide servus meus emerit, in pactionem libertatis mihi dederit, non ideo me magis usucapturum: durare enim primam causam possessionis idem Celsus ait.
D.41.4.2.15 Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate, quem puberem esse putem, dicimus usucapionem sequi, ut hic plus sit in re quam in existimatione: quod si scias pupillum esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies usu, quia iuris error nulli prodest.
D.41.4.2.16 Si a furioso, quem putem sanæ mentis, emero, constitit usucapere utilitatis causa me posse, quamvis nulla esset emptio et ideo neque de evictione actio nascitur mihi nec Publiciana competit nec accessio possessionis.
D.41.4.2.17 Si eam rem, quam pro emptore usucapiebas, scienti mihi alienam esse vendideris, non capiam usu.
D.41.4.2.18 Etiam heredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamvis medius heres possessionem eius nanctus non sit.
D.41.4.2.19 Si defunctus bona fide emerit, usucapietur res, quamvis heres scit alienam esse․ hoc et in bonorum possessore et in fideicommissariis, quibus ex Trebelliano restituitur hereditas, ceterisque prætoriis successoribus observatum est.
D.41.4.2.20 Emptori tempus venditoris ad usucapionem procedit.
D.41.4.2.21 Si rem alienam emero et, cum usucaperem, eandem rem dominus a me petierit, non interpellari usucapionem meam litis contestatione․ sed si litis æstimationem sufferre maluerim, ait Iulianus causam possessionis mutari ei, qui litis æstimationem sustulerit, idemque esse, si dominus ei, qui rem emisset a non domino, donasset: eaque sententia vera est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
