Digesta Iustiniani 41.3.8.pr
inscriptio Paulus libro duodecimo ad edictum
D.41.3.8pr. Labeo Neratius responderunt ea, quæ servi peculiariter nancti sunt, usucapi posse, quia hæc etiam ignorantes domini usucapiunt: idem Iulianus scribit.
D.41.3.8.1 Sed eum, qui suo nomine nihil usucapere potest, ne per servum quidem posse Pedius scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
