Digesta Iustiniani 41.3.43
inscriptio Papinianus libro vicensimo secundo quæstionum
D.41.3.43pr. Heres eius, qui bona fide rem emit, usu non capiet sciens alienum, si modo ipsi possessio tradita sit: continuatio vero non impedietur heredis scientia.
D.41.3.43.1 Patrem usu non capturum, quod filius emit, propter suam vel filii scientiam certum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
