Digesta Iustiniani 41.3.4.5
inscriptio Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.41.3.4pr. Sequitur de usucapione dicere․ et hoc ordine eundum est, ut videamus, quis potest usucapere et quas res et quanto tempore.
D.41.3.4.1 Usucapere potest scilicet pater familias․ filius familias et maxime miles in castris adquisitum usucapiet.
D.41.3.4.2 Pupillus si tutore auctore coeperit possidere, usucapit: si non tutore auctore possideat et animum possidendi habeat, dicemus posse eum usucapere.
D.41.3.4.3 Furiosus quod ante furorem possidere coepit, usucapit․ sed hæc persona ita demum usucapere potest, si ex ea causa possideat, ex qua usucapio sequitur.
D.41.3.4.4 Servus pro herede possidere non potest.
D.41.3.4.5 Fructus et partus ancillarum et fetus pecorum, si defuncti non fuerunt, usucapi possunt.
D.41.3.4.6 Quod autem dicit lex Atinia, ut res furtiva non usucapiatur, nisi in potestatem eius, cui subrepta est, revertatur, sic acceptum est, ut in domini potestatem debeat reverti, non in eius utique, cui subreptum est․ igitur creditori subrepta et ei, cui commodata est, in potestatem domini redire debet.
D.41.3.4.7 Labeo quoque ait, si res peculiaris servi mei subrepta sit me ignorante, deinde eam nanctus sit, videri in potestatem meam redisse: commodius dicitur, etiamsi sciero, redisse eam in meam potestatem (nec enim sufficit, si eam rem, quam perdidit ignorante me, servus adprehendat): si modo in peculio eam esse volui: nam si nolui, tunc exigendum est, ut ego facultatem eius nactus sim.
D.41.3.4.8 Ideoque et si servus meus rem mihi subripuerit, deinde eandem loco suo reponat, poterit usucapi, quasi in potestatem meam redierit, utique si nescii: nam si scivi, exigimus, ut redisse sciam in meam potestatem.
D.41.3.4.9 Item si eam rem, quam servus subripuerit, peculiari nomine teneat, non videri in potestatem meam reversam Pomponius ait, nisi ita habere coeperimus, quemadmodum habuimus, antequam subriperetur, aut, cum rescissemus, in peculio eum habere concessimus: item Labeo.
D.41.3.4.10 Si rem, quam apud te deposueram, lucri faciendi causa vendideris, deinde ex pænitentia redemeris et eodem statu habeas: sive ignorante me sive sciente ea gesta sint, videri in potestatem meam redisse secundum Proculi sententiam, quæ et vera est.
D.41.3.4.11 Si pupilli res subrepta sit, sufficere dicendum est, si tutor eius sciat redisse eam in domum pupilli: et si furioso, sufficere curatores scire.
D.41.3.4.12 Tunc in potestatem domini redisse dicendum est, cum possessionem eius nactus sit iuste, ut avelli non possit, sed et tamquam suæ rei: nam si ignorans rem mihi subreptam emam, non videri in potestatem meam reversam.
D.41.3.4.13 Sed et si vindicavero rem mihi subreptam et litis æstimationem accepero, licet corporaliter eius non sim nactus possessionem, usucapietur.
D.41.3.4.14 Idem dicendum est etiam, si voluntate mea alii tradita sit.
D.41.3.4.15 Heres, qui in ius defuncti succedit, licet apud eum ignorantem ancillam furtivam esse conceperit ea et pepererit, non tamen usucapiet.
D.41.3.4.16 De illo quæritur, si servus meus ancillam, quam subripuit, pro libertate sua mihi dederit, an partum apud me conceptum usucapere possim․ Sabinus et Cassius non putant, quia possessio, quam servus vitiose nanctus sit, domino noceret, et hoc verum est.
D.41.3.4.17 Sed et si, ut servum meum manumitterem, alius mihi furtivam ancillam dederit eaque apud me conceperit et pepererit, usu me non capturum. idemque fore etiam, si quis eam ancillam mecum permutasset aut in solutum dedisset, item si donasset.
D.41.3.4.18 Si antequam pariat, alienam esse rescierit emptor, diximus non posse eum usucapere: quod si nescierit, posse․ quod si, cum iam usucaperet, cognoverit alienam esse, initium usucapionis intueri debemus, sicut in emptis rebus placuit.
D.41.3.4.19 Lana ovium furtivarum si quidem apud furem detonsa est, usucapi non potest, si vero apud bonæ fidei emptorem, contra: quoniam in fructu est, nec usucapi debet, sed statim emptoris fit․ idem in agnis dicendum, si consumpti sint, quod verum est.
D.41.3.4.20 Si ex lana furtiva vestimentum feceris, verius est, ut substantiam spectemus et ideo vestis furtiva erit.
D.41.3.4.21 Si rem pignori datam debitor subripuerit et vendiderit, usucapi eam posse Cassius scribit, quia in potestatem domini videtur pervenisse, qui pignori dederit, quamvis cum eo furti agi potest: quod puto rectius dici.
D.41.3.4.22 Si tu me vi expuleris de fundi possessione nec adprehenderis possessionem, sed Titius in vacuam possessionem intraverit, potest longo tempore capi res: quamvis enim interdictum unde vi locum habeat, quia verum est vi me deiectum, non tamen verum est et vi possessum.
D.41.3.4.23 Ceterum etiamsi mala fide fundum me possidentem deieceris et vendideris, non poterit capi, quoniam verum est vi possessum esse licet non a domino.
D.41.3.4.24 Idem dicendum est in eo, qui eum expulit qui pro herede possidebat, quamvis sciat esse hereditarium, quoniam vi possidet.
D.41.3.4.25 Si dominus fundi possessorem vi deiecerit, Cassius ait non videri in potestatem eius redisse, quando interdicto unde vi restituturus sit possessionem.
D.41.3.4.26 Si viam habeam per tuum fundum et tu me ab ea vi expuleris, per longum tempus non utendo amittam viam, quia nec possideri intellegitur ius incorporale nec de via quis, id est mero iure, detruditur.
D.41.3.4.27 Item si occupaveris vacuam possessionem, deinde venientem dominum prohibueris, non videberis vi possedisse.
D.41.3.4.28 Libertatem servitutium usucapi posse verius est, quia eam usucapionem sustulit lex Scribonia, quæ servitutem constituebat, non etiam eam, quæ libertatem præstat sublata servitute․ itaque si, cum tibi servitutem deberem, ne mihi puta liceret altius ædificare, et per statutum tempus altius ædificatum habuero, sublata erit servitus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
