Digesta Iustiniani 41.3.35.14
inscriptio Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem
D.41.3.35 Si homo, cuius usus fructus legatus erat, ab herede numquam possessus subreptus fuisset, quæsitum est, quia heres furti actionem non haberet, an usucapi possit․ Sabinus respondit nullam eius rei usucapionem esse, cuius nomine furti agi possit, agere autem furti eum, qui frui deberet, posse․ quod si accipiendum est, ut fructuarius poterit uti frui: aliter enim homo in causa non perduceretur․ sed si utenti iam et fruenti abductus homo fuerit, non solum ipse, sed etiam heres furti agere poterit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
