Digesta Iustiniani 41.3.24
inscriptio Pomponius libro vicensimo quarto ad Quintum Mucium
D.41.3.24pr. Ubi lex inhibet usucapionem, bona fides possidenti nihil prodest.
D.41.3.24.1 Interdum etiamsi non fuerit inchoata usucapio a defuncto, procedit heredi eius: veluti si vitium, quod obstabat non ex persona, sed ex re, purgatum fuerit, ut puta si fisci res esse desierit aut furtiva aut vi possessa.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
