Digesta Iustiniani 41.3.23
inscriptio Iavolenus libro nono epistularum
D.41.3.23pr. Eum, qui ædes mercatus est, non puto aliud quam ipsas ædes possidere: nam si singulas res possidere intellegetur, ipsas non possidebit: separatis enim corporibus, ex quibus ædes constant, universitas ædium intellegi non poterit․ accedit eo, quod, si quis singulas res possidere dixerit, necesse erit dicat possessione superficiei tempori de mobilibus statuto locum esse, solum se capturum esse ampliori: quod absurdum et minime iuri civili conveniens est, ut una res diversis temporibus capiatur, ut puta cum ædes ex duabus rebus constant, ex solo et superficie, et universitas earum possessionem temporis immobilium rerum omnium mutet.
D.41.3.23.1 Si autem columna evicta fuerit, puto te ex empto cum venditore recte acturum et eo genere rem salvam habiturum.
D.41.3.23.2 Si autem demolita domus est, ex integro res mobiles possidendæ sunt, ut tempore, quod in usucapione rerum mobilium constitutum est, usucapiantur․ et non potes recte uti eo tempore, quo in ædificio fuerunt: nam quemadmodum eas solas et separatas ab ædificio non possedisti, sic nec penes te singulæ aut separatæ fuerunt et cohærentibus his in ædificio, depositis ædibus, quæ hoc quoque ipsum continent․ neque enim recipi potest, ut eadem res et ut res soli et tamquam mobilis sit possessa.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
