Digesta Iustiniani 41.3.21
inscriptio Iavolenus libro sexto epistularum
D.41.3.21 Ei, a quo fundum pro herede diutius possidendo capturus eram, locavi eum: an ullius momenti eam locationem existimes, quæro: quod si nullius momenti existimas, an durare nihilo minus usucapionem eius fundi putes․ item quæro, si eidem vendidero eum fundum, quid de his causis, de quibus supra quæsii, existimes․ respondit: si is, qui pro herede fundum possidebat, domino eum locavit, nullius momenti locatio est, quia dominus suam rem conduxisset: sequitur ergo, ut ne possessionem quidem locator retinuerit, ideoque longi temporis præscriptio non duravit․ in venditione idem iuris est, quod in locatione, ut emptio suæ rei consistere non possit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
