Digesta Iustiniani 41.3.13
inscriptio Paulus libro quinto ad Plautium
D.41.3.13pr. Pignori rem acceptam usu non capimus, quia pro alieno possidemus.
D.41.3.13.1 Eum, qui a furioso bona fide emit, usucapere posse responsum est.
D.41.3.13.2 Si mandavero tibi, ut fundum emas, ex ea causa traditum tibi diutina possessione capis, quamvis possis videri non pro tuo possidere, cum nihil intersit, quod mandati iudicio tenearis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
