Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.3.10

DE USURPATIONIBUS ET USUCAPIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

D.41.3.10pr. Si aliena res bona fide empta sit, quæritur, ut usucapio currat, utrum emptionis initium ut bonam fidem habeat exigimus, an traditionis․ et optinuit Sabini et Cassii sententia traditionis initium spectandum.

D.41.3.10.1 Hoc iure utimur, ut servitutes per se nusquam longo tempore capi possint, cum ædificiis possint.

D.41.3.10.2 Scævola libro undecimo quæstionum scribit Marcellum existimasse, si bos apud furem concepit vel apud furis heredem pariatque apud furis heredem, usucapi ab herede distractum iuvencum non posse: sic, inquit, quemadmodum nec ancillæ partus․ Scævola autem scribit se putare usucapere posse et partum: nec enim esse partum rei furtivæ partem․ ceterum si esset pars, nec si apud bonæ fidei emptorem peperisset, usucapi poterat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑