Digesta Iustiniani 41.2.52.pr
inscriptio Venuleius libro primo interdictorum
D.41.2.52pr. Permisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam neque impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat.
D.41.2.52.1 Eum, qui ædificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est.
D.41.2.52.2 Species inducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti vim fieri: statim enim cedere adversarium et vacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
