Digesta Iustiniani 41.2.51
inscriptio Iavolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis
D.41.2.51 Quarundam rerum animo possessionem apisci nos ait Labeo: veluti si acervum lignorum emero et eum venditor tollere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi videtur․ idem iuris esse vino vendito, cum universæ amphoræ vini simul essent․ sed videamus, inquit, ne hæc ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur․ in eo puto hanc quæstionem consistere, an, etiamsi corpore acervus aut amphoræ adprehensæ non sunt, nihilo minus traditæ videantur: nihil video interesse, utrum ipse acervum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit æstimanda.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
