Digesta Iustiniani 41.2.40.ult
inscriptio Africanus libro septimo quæstionum
D.41.2.40pr. Si de eo fundo, quem, cum possiderem, pignori tibi dedi, servus tuus te deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum servum possessionem retineas.
D.41.2.40.1 Si forte colonus, per quem dominus possideret, decessisset, propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et retineretur et contineretur: quo mortuo non statim dicendum eam interpellari, sed tunc demum, cum dominus possessionem apisci neglexerit․ aliud existimandum ait, si colonus sponte possessione discesserit․ sed hæc ita esse vera, si nemo extraneus eam rem interim possiderit, sed semper in hereditate coloni manserit.
D.41.2.40.2 Servum tuum a Titio bona fide emi et traditum possedi, deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres, celare coepi․ non ideo magis hoc tempore clam possidere videri me ait: nam retro quoque, si sciens tuum servum non a domino emerim et, cum clam eum possidere coepissem, postea certiorem te fecerim, non ideo desinere me clam possidere.
D.41.2.40.3 Si servum meum bonæ fidei emptori clam abduxerim, respondit non videri me clam possidere, quia neque precarii rogatione neque conductione suæ rei dominum teneri et non posse causam clandestinæ possessionis ab his duabus causis separari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
