Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.2.30.5

DE ADQUIRENDA VEL AMITTENDA POSSESSIONE

inscriptio Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

D.41.2.30pr. Qui universas ædes possedit, singulas res, quæ in ædificio sunt, non videtur possedisse․ idem dici debet et de nave et de armario.

D.41.2.30.1 Possessionem amittimus multis modis, veluti si mortuum in eum locum intulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem et pro privato eum teneamus, sicut hominem liberum.

D.41.2.30.2 Item cum prætor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem invitum dominum amittere Labeo ait.

D.41.2.30.3 Item quod mari aut flumine occupatum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem pervenit.

D.41.2.30.4 Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut servum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, veluti vestimentum ex lana factum.

D.41.2.30.5 Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus possessionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non possumus․ sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus.

D.41.2.30.6 Si ego tibi commodavero, tu Titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo․ et idem erit, si colonus meus fundum locaverit aut is, apud quem deposueram, apud alium rursus deposuerit․ et id quamlibet per plurium personam factum observandum ita erit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑