Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.2.3.21

DE ADQUIRENDA VEL AMITTENDA POSSESSIONE

inscriptio Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

D.41.2.3pr. Possideri autem possunt, quæ sunt corporalia.

D.41.2.3.1 Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore․ quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere.

D.41.2.3.2 Incertam partem rei possidere nemo potest, veluti si hac mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque velis possidere.

D.41.2.3.3 Neratius et Proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio․ ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, continuo me possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali possessioni, id animus implet․ ceterum quod Brutus et Manilius putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamvis nesciat in fundo esse, non est verum: is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamvis fundum possideat․ sed et si sciat, non capiet longa possessione, quia scit alienum esse․ quidam putant Sabini sententiam veriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra: quibus consentio.

D.41.2.3.4 Ex plurimis causis possidere eandem rem possumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore et pro herede possideo: nec enim sicut dominium non potest nisi ex una causa contingere, ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus.

D.41.2.3.5 Ex contrario plures eandem rem in solidum possidere non possunt: contra naturam quippe est, ut, cum ego aliquid teneam, tu quoque id tenere videaris․ Sabinus tamen scribit eum qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui precario acceperit․ idem Trebatius probabat existimans posse alium iuste, alium iniuste possidere, duos iniuste vel duos iuste non posse․ quem Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: quod est verius․ non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris.

D.41.2.3.6 In amittenda quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem․ igitur amitti et animo solo potest, quamvis adquiri non potest.

D.41.2.3.7 Sed et si animo solo possideas, licet alius in fundo sit, adhuc tamen possides.

D.41.2.3.8 Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluerit accedere, amisisse eum possessionem placet. quod si servus vel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintve, animo retinebo possessionem.

D.41.2.3.9 Et si alii tradiderim, amitto possessionem․ nam constat possidere nos, donec aut nostra voluntate discesserimus aut vi deiecti fuerimus.

D.41.2.3.10 Si servus, quem possidebam, pro libero se gerat, ut fecit Spartacus, et iudicium liberale pati paratus sit, non videbitur a domino possideri, cui se adversarium præparat․ sed hoc ita verum est, si diu in libertate moratur: alioquin si ex possessione servitutis in libertatem reclamaverit et liberale iudicium imploraverit, nihilo minus in possessione mea est et animo eum possideo, donec liber fuerit pronuntiatus.

D.41.2.3.11 Saltus hibernos æstivosque animo possidemus, quamvis certis temporibus eos relinquamus.

D.41.2.3.12 Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno possidemus, sicut diximus per colonum et servum, nec movere nos debet, quod quasdam etiam ignorantes possidemus, id est quas servi peculiariter paraverunt: nam videmur eas eorundem et animo et corpore possidere.

D.41.2.3.13 Nerva filius res mobiles excepto homine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est quatenus, si velimus, naturalem possessionem nancisci possimus․ nam pecus simul atque aberraverit aut vas ita exciderit, ut non inveniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo possideatur: dissimiliter atque si sub custodia mea sit nec inveniatur, quia præsentia eius sit et tantum cessat interim diligens inquisitio.

D.41.2.3.14 Item feras bestias, quas vivariis incluserimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri․ sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quæ in silvis circumseptis vagantur, a nobis non possideri, quoniam relictæ sint in libertate naturali: alioquin etiam si quis silvam emerit, videri eum omnes feras possidere, quod falsum est.

D.41.2.3.15 Aves autem possidemus, quas inclusas habemus, aut si quæ mansuetæ factæ custodiæ nostræ subiectæ sunt.

D.41.2.3.16 Quidam recte putant columbas quoque, quæ ab ædificiis nostris volant, item apes, quæ ex alveis nostris evolant et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri.

D.41.2.3.17 Labeo et Nerva filius responderunt desinere me possidere eum locum, quem flumen aut mare occupaverit.

D.41.2.3.18 Si rem apud te depositam furti faciendi causa contrectaveris, desino possidere․ sed si eam loco non moveris et infitiandi animum habeas, plerique veterum et Sabinus et Cassius recte responderunt possessorem me manere, quia furtum sine contrectatione fieri non potest nec animo furtum admittatur.

D.41.2.3.19 Illud quoque a veteribus præceptum est neminem sibi ipsum causam possessionis mutare posse.

D.41.2.3.20 Sed si is, qui apud me deposuit vel commodavit, eam rem vendiderit mihi vel donaverit, non videbor causam possessionis mihi mutare, qui ne possidebam quidem.

D.41.2.3.21 Genera possessionum tot sunt, quot et causæ adquirendi eius quod nostrum non sit, velut pro emptore: pro donato: pro legato: pro dote: pro herede: pro noxæ dedito: pro suo, sicut in his, quæ terra marique vel ex hostibus capimus vel quæ ipsi, ut in rerum natura essent, fecimus․ et in summa magis unum genus est possidendi, species infinitæ.

D.41.2.3.22 Vel etiam potest dividi possessionis genus in duas species,ut possideatur aut bona fide aut non bona fide.

D.41.2.3.23 Quod autem Quintus Mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei servandæ causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei servandæ causa vel quia damni infecti non caveatur, mittit in possessionem vel ventris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et observationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cavente vicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere prætor causa cognita permittit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑