Digesta Iustiniani 41.2.13.21
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum
D.41.2.13pr. Pomponius refert, cum lapides in Tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi․ ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitivo: namque fugitivus idcirco a nobis possideri videtur, ne ipse nos privet possessione: at in lapidibus diversum est.
D.41.2.13.1 Cum quis utitur adminiculo ex persona auctoris, uti debet cum sua causa suisque vitiis: denique addimus in accessione de vi et clam et precario venditoris.
D.41.2.13.2 Præterea quæritur, si quis hominem venditori redhibuerit, an accessione uti possit ex persona eius․ et sunt qui putent non posse, quia venditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem venditoris accessione usurum et venditorem emptoris, quod magis probandum puto.
D.41.2.13.3 Si liber homo vel alienus servus, cum bona fide servirent, comparaverint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque servi dominum debere uti accessione.
D.41.2.13.4 Quæsitum est, si heres prius non possederat, an testatoris possessio ei accedat․ et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est, quod in emptorem, et in heredem id quoque probari.
D.41.2.13.5 Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quæ morti fuit iniuncta, verum ea quoque, quæ umquam testatoris fuerit.
D.41.2.13.6 In dote quoque si data res fuerit vel ex dote recepta, accessio dabitur vel marito vel uxori.
D.41.2.13.7 Si is, qui precario concessit, accessione velit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quæritur․ ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu manet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur.
D.41.2.13.8 Ex facto quæritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus velit retracta possessione accessione uti, an possit․ et placuit non esse dandam hanc accessionem, quæ clam habita est.
D.41.2.13.9 Prædone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit.
D.41.2.13.10 Sed et legatario dandam accessionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est․ an heredis possessio ei accedat, videamus: et puto, sive pure sive sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem vel restitutionem rei, legatario proficere․ testatoris autem semper proderit legatario, si legatum vere fuit vel fideicommissum.
D.41.2.13.11 Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donavit.
D.41.2.13.12 Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit.
D.41.2.13.13 Præterea ne vitiosæ quidem possessioni ulla potest accedere: sed nec vitiosa ei, quæ vitiosa non est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
