Digesta Iustiniani 41.2.10
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum
D.41.2.10pr. Si quis ante conduxit, postea precario rogavit, videbitur discessisse a conductione: quod si ante rogavit, postea conduxit, conduxisse videbitur․ potius enim hoc procedere videtur, quod novissime factum est: et hoc Pomponius ait.
D.41.2.10.1 Idem Pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit quidem prædium, precario autem rogavit non ut possideret, sed ut in possessione esset (est autem longe diversum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione esse: denique rei servandæ causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt in possessione custodiæ causa): quod si factum est, utrumque procedit.
D.41.2.10.2 Si quis et conduxerit et rogaverit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quæ est in uno nummo: sin vero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
