Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.2.1.6

DE ADQUIRENDA VEL AMITTENDA POSSESSIONE

inscriptio Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum

D.41.2.1pr. Possessio appellata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam Græci κατοχήν dicunt.

D.41.2.1.1 Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quæ terra mari cæloque capiuntur: nam hæc protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint․ item bello capta et insula in mari enata et gemmæ lapilli margaritæ in litoribus inventæ eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.

D.41.2.1.2 Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos.

D.41.2.1.3 Furiosus et pupillus sine tutoris auctoritate non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere․ Ofilius quidem et Nerva filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quæ sententia recipi potest, si eius ætatis sint, ut intellectum capiant.

D.41.2.1.4 Si vir uxori cedat possessione donationis causa, plerique putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure civili non potest: et quid attinet dicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit possessionem?

D.41.2.1.5 Item adquirimus possessionem per servum aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut Sabino et Cassio et Iuliano placuit, quia nostra voluntate intellegantur possidere, qui eis peculium habere permiserimus․ igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessionem et usucapiunt, et heres, si hereditarius servus emat.

D.41.2.1.6 Sed et per eum, quem bona fide possidemus, quamvis alienus sit vel liber, possessionem adquiremus․ si mala fide eum possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec vero domino aut sibi adquiret, qui ab alio possidetur.

D.41.2.1.7 Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam singuli in solidum, si hoc agat servus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo.

D.41.2.1.8 Per eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium.

D.41.2.1.9 Ceterum et ille, per quem volumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi:

D.41.2.1.10 Et ideo si furiosum servum miseris, ut possideas, nequaquam videris adprehendisse possessionem.

D.41.2.1.11 Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, maxime tutore auctore, adquirit possessionem.

D.41.2.1.12 Nam per ancillam quin possis nancisci possessionem, non dubitatur.

D.41.2.1.13 Pupillus per servum sive puberem sive impuberem adquirit possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem.

D.41.2.1.14 Per servum, qui in fuga sit, nihil posse nos possidere Nerva filius ait, licet respondeatur, quamdiu ab alio non possideatur, a nobis eum possideri ideoque interim etiam usucapi․ sed utilitatis causa receptum est, ut impleatur usucapio, quamdiu nemo nactus sit eius possessionem․ possessionem autem per eum adquiri, sicut per eos, quos in provincia habemus, Cassii et Iuliani sententia est.

D.41.2.1.15 Per servum corporaliter pignori datum non adquirere nos possessionem Iulianus ait (ad unam enim tantum causam videri eum a debitore possideri, ad usucapionem), nec creditori, quia nec stipulatione nec ullo alio modo per eum adquirat, quamvis eum possideat.

D.41.2.1.16 Veteres putaverunt non posse nos per servum hereditarium adquirere, quod sit eiusdem hereditatis․ itaque agitatur, num hæc regula longius producenda sit, ut, si plures servi legati sint, per unum an possint ceteri possideri․ idem tractatus est, si pariter empti vel donati sunt․ sed verius est ex his causis posse me per unum reliquorum adquirere possessionem.

D.41.2.1.17 Si ex parte heredi instituto servus legatus sit, propter partem, quam ex causa legati habet, adquiret fundi hereditarii possessionem.

D.41.2.1.18 Idem dicendum est, si servum communem iussero adire hereditatem, quia propter partem meam adquiro.

D.41.2.1.19 Hæc, quæ de servis diximus, ita se habent, si et ipsi velint nobis adquirere possessionem: nam si iubeas servum tuum possidere et is eo animo intret in possessionem, ut nolit tibi, sed potius Titio adquirere, non est tibi adquisita possessio.

D.41.2.1.20 Per procuratorem tutorem curatoremve possessio nobis adquiritur․ cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non cum ea mente, ut operam dumtaxat suam accommodarent, nobis non possunt adquirere. alioquin si dicamus per eos non adquiri nobis possessionem, qui nostro nomine accipiunt, futurum, ut neque is possideat cui res tradita sit, quia non habeat animum possidentis, neque is qui tradiderit, quoniam cesserit possessione.

D.41.2.1.21 Si iusserim venditorem procuratori rem tradere, cum ea in præsentia sit, videri mihi traditam Priscus ait, idemque esse, si nummos debitorem iusserim alii dare․ non est enim corpore et tactu necesse adprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu argumento esse eas res, quæ propter magnitudinem ponderis moveri non possunt, ut columnas, nam pro traditis eas haberi, si in re præsenti consenserint: et vina tradita videri, cum claves cellæ vinariæ emptori traditæ fuerint.

D.41.2.1.22 Municipes per se nihil possidere possunt, quia universi consentire non possunt․ forum autem et basilicam hisque similia non possident, sed promiscue his utuntur․ sed Nerva filius ait, per servum quæ peculiariter adquisierint et possidere et usucapere posse: sed quidam contra putant, quoniam ipsos servos non possideant.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑