Digesta Iustiniani 41.10.ult
inscriptio Neratius libro quinto membranarum
D.41.10.5pr. Usucapio rerum, etiam ex aliis causis concessa interim, propter ea, quæ nostra existimantes possideremus, constituta est, ut aliquis litium finis esset.
D.41.10.5.1 Sed id, quod quis, cum suum esse existimaret, possederit, usucapiet, etiamsi falsa fuerit eius existimatio․ quod tamen ita interpretandum est, ut probabilis error possidentis usucapioni non obstet, veluti si ob id aliquid possideam, quod servum meum aut eius, cuius in locum hereditario iure successi, emisse id falso existimem, quia in alieni facti ignorantia tolerabilis error est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
