Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.1.9.5

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum

D.41.1.9pr. Qua ratione autem plantæ quæ terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quæ sata sunt solo cedere intelleguntur. ceterum sicut is, qui in alieno solo ædificavit, si ab eo dominus soli petat ædificium, defendi potest per exceptionem doli mali, ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse poterit, qui in alienum fundum sua impensa consevit.

D.41.1.9.1 Litteræ quoque licet aureæ sint, perinde chartis membranisque cedunt, ac solo cedere solent ea quæ ædificantur aut seruntur. ideoque si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel orationem scripsero, huius corporis non ego, sed tu dominus esse intellegeris․ sed si a me petas tuos libros tuasve membranas nec impensas scripturæ solvere velis, potero me defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide eorum possessionem nanctus sim.

D.41.1.9.2 Sed non uti litteræ chartis membranisve cedunt, ita solent picturæ tabulis cedere, sed ex diverso placuit tabulas picturæ cedere. utique tamen conveniens est domino tabularum adversus eum qui pinxerit, si is tabulas possidebat, utilem actionem dari, qua ita efficaciter experiri poterit, si picturæ impensam exsolvat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio: utique si bona fide possessor fuerit qui solverit․ adversus dominum vero tabularum ei qui pinxerit rectam vindicationem competere dicimus, ut tamen pretium tabularum inferat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio.

D.41.1.9.3 Hæ quoque res, quæ traditione nostræ fiunt, iure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali æquitati quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi.

D.41.1.9.4 Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem an voluntate eius aliquis․ qua ratione, si cui libera negotiorum administratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit et is ex negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.

D.41.1.9.5 Interdum etiam sine traditione nuda voluntas domini sufficit ad rem transferendam, veluti si rem, quam commodavi aut locavi tibi aut apud te deposui, vendidero tibi: licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, quod patior eam ex causa emptionis apud te esse, tuam efficio.

D.41.1.9.6 Item si quis merces in horreo repositas vendiderit, simul atque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem.

D.41.1.9.7 Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in vulgus, ignorat enim, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen quia vult quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficit.

D.41.1.9.8 Alia causa est earum rerum, quæ in tempestate maris levandæ navis causa eiciuntur: hæ enim dominorum permanent, quia non eo animo eiciuntur, quod quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa nave periculum maris effugiat․ qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑