Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.1.7.1

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum

D.41.1.7pr. adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem deducantur: qui tamen, si evaserint hostium potestatem, recipiunt pristinam libertatem.

D.41.1.7.1 Præterea quod per alluvionem agro nostro flumen adicit, iure gentium nobis adquiritur․ per alluvionem autem id videtur adici, quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur.

D.41.1.7.2 Quod si vis fluminis partem aliquam ex tuo prædio detraxerit et meo prædio attulerit, palam est eam tuam permanere․ plane si longiore tempore fundo meo hæserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore videtur meo fundo adquisita esse.

D.41.1.7.3 Insula quæ in mari nascitur (quod raro accidit) occupantis fit: nullius enim esse creditur․ in flumine nata (quod frequenter accidit), si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam prædia possident, pro modo latitudinis cuiusque prædii, quæ latitudo prope ripam sit: quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam prædia possident.

D.41.1.7.4 Quod si uno latere perruperit flumen et alia parte novo rivo fluere coeperit, deinde infra novus iste rivus in veterem se converterit, ager, qui a duobus rivis comprehensus in formam insulæ redactus est, eius est scilicet, cuius et fuit.

D.41.1.7.5 Quod si toto naturali alveo relicto flumen alias fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est, qui prope ripam prædia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque prædii, quæ latitudo prope ripam sit: novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus iuris gentium․ quod si post aliquod temporis ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit, qui prope ripam eius prædia possident. cuius tamen totum agrum novus alveus occupaverit, licet ad priorem alveum reversum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager fuerat, stricta ratione quicquam in eo alveo habere potest, quia et ille ager qui fuerat desiit esse amissa propria forma et, quia vicinum prædium nullum habet, non potest ratione vicinitatis ullam partem in eo alveo habere: sed vix est, ut id optineat.

D.41.1.7.6 Aliud sane est, si cuius ager totus inundatus fuerit: namque inundatio speciem fundi non mutat et ob id, cum recesserit aqua, palam est eiusdem esse, cuius et fuit.

D.41.1.7.7 Cum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerva et Proculus putant hunc dominum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat․ Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut qui materiæ dominus fuerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit: veluti si ex auro vel argento vel ære vas aliquod fecero, vel ex tabulis tuis navem aut armarium aut subsellia fecero, vel ex lana tua vestimentum, vel ex vino et melle tuo mulsum, vel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, vel ex uvis aut olivis aut spicis tuis vinum vel oleum vel frumentum․ est tamen etiam media sententia recte existimantium, si species ad materiam reverti possit, verius esse, quod et Sabinus et Cassius senserunt, si non possit reverti, verius esse, quod Nervæ et Proculo placuit․ ut ecce vas conflatum ad rudem massam auri vel argenti vel æris reverti potest, vinum vero vel oleum vel frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest: ac ne mulsum quidem ad mel et vinum vel emplastrum aut collyria ad medicamenta reverti possunt․ videntur tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum frumentum eius sit, cuius et spicæ fuerunt: cum enim grana, quæ spicis continentur, perfectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non novam speciem facit, sed eam quæ est detegit.

D.41.1.7.8 Voluntas duorum dominorum miscentium materias commune totum corpus efficit, sive eiusdem generis sint materiæ, veluti vina miscuerunt vel argentum conflaverunt, sive diversæ, veluti si alius vinum contulerit alius mel, vel alius aurum alius argentum: quamvis et mulsi et electri novi corporis sit species.

D.41.1.7.9 Sed et si sine voluntate dominorum casu confusæ sint duorum materiæ vel eiusdem generis vel diversæ, idem iuris est.

D.41.1.7.10 Cum in suo loco aliquis aliena materia ædificaverit, ipse dominus intellegitur ædificii, quia omne quod inædificatur solo cedit․ nec tamen ideo is qui materiæ dominus fuit desiit eius dominus esse: sed tantisper neque vindicare eam potest neque ad exhibendum de ea agere propter legem duodecim tabularum, qua cavetur, ne quis tignum alienum ædibus suis iunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo præstet․ appellatione autem tigni omnes materiæ significantur, ex quibus ædificia fiunt․ ergo si aliqua ex causa dirutum sit ædificium, poterit materiæ dominus nunc eam vindicare et ad exhibendum agere.

D.41.1.7.11 Illud recte quæritur, an, si in ædificium vendiderit is qui ædificaverit et ab emptore longo tempore captum postea dirutum sit, adhuc dominus materiæ vindicationem eius habeat․ causa dubitationis est, an eo ipso, quo universitas ædificii longo tempore capta est, singulæ quoque res, ex quibus constabat, captæ essent: quod non placuit.

D.41.1.7.12 Ex diverso si quis in alieno solo sua materia ædificaverit, illius fit ædificium, cuius et solum est, et, si scit alienum solum esse, sua voluntate amisisse proprietatem materiæ intellegitur: itaque neque diruto quidem ædificio vindicatio eius materiæ competit. certe si dominus soli petat ædificium nec solvat pretium materiæ et mercedes fabrorum, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si nescit qui ædificavit alienum esse solum et tamquam in suo bona fide ædificavit: nam si scit culpa ei obici potest, quod temere ædificavit in eo solo, quod intellegeret alienum.

D.41.1.7.13 Si alienam plantam in meo solo posuero, mea erit: ex diverso si meam plantam in alieno solo posuero, illius erit: si modo utroque casu radices egerit: antequam enim radices ageret, illius permanet, cuius et fuit․ his conveniens est, quod, si vicini arborem ita terra presserim, ut in meum fundum radices egerit, meam effici arborem: rationem enim non permittere, ut alterius arbor intellegatur, quam cuius fundo radices egisset․ et ideo prope confinium arbor posita, si etiam in vicinum fundum radices egerit, communis est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑