Digesta Iustiniani 41.1.65
inscriptio Labeo libro sexto pithanon a
D.41.1.65pr. Si epistulam tibi misero, non erit ea tua, antequam tibi reddita fuerit․ Paulus : immo contra: nam si miseris ad me tabellarium tuum et ego rescribendi causa litteras tibi misero, simul atque tabellario tuo tradidero, tuæ fient․ idem accidet in his litteris, quas tuæ dumtaxat rei gratia misero, veluti si petieris a me, uti te alicui commendarem, et eas commendaticias tibi misero litteras.
D.41.1.65.1 Si qua insula in flumine propria tua est, nihil in ea publici est. Paulus : immo in eo genere insularum ripæ flumini et litora mari proxima publica sunt, non secus atque in continenti agro idem iuris est.
D.41.1.65.2 Si qua insula in flumine publico proxima tuo fundo nata est, ea tua est․ Paulus : videamus ne hoc falsum sit de ea insula, quæ non ipsi alveo fluminis cohæret, sed virgultis aut alia qualibet levi materia ita sustinetur in flumine, ut solum eius non tangat, atque ipsa movetur: hæc enim propemodum publica atque ipsius fluminis est insula.
D.41.1.65.3 Paulus : Si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insulam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quæratur?
D.41.1.65.4 Si id quod in publico innatum aut ædificatum est, publicum est, insula quoque, quæ in flumine publico nata est, publica esse debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
