Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.1.63

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

inscriptio Tryphoninus libro septimo disputationum

D.41.1.63pr. Si is qui in aliena potestate est thensaurum invenerit, in persona eius cui adquirit hoc erit dicendum, ut, si in alieno agro invenerit, partem ei adquirat, si vero in parentis dominive loco invenerit, illius totus sit, si autem in alieno, pars.

D.41.1.63.1 Si communis servus in alieno invenerit, utrum pro dominii partibus an semper æquis adquiret? et simile est atque in hereditate vel legato vel quod ab aliis donatum servo traditur, quia et thensaurus donum fortunæ creditur, scilicet ut pars, quæ inventori cedit, ad socios, pro qua parte servi quisque dominus est, pertineat.

D.41.1.63.2 Si communis servus in domini unius fundo proprio invenit, de parte, quæ soli domino semper cedit, non est dubium, quin solius domini prædii sit: verum an aliquid ex parte ferat alter socius, videndum est, et numquid simile sit, atque cum stipulatur servus iussu unius domini aut per traditionem aliquid accipit vel nominatim alteri: quod magis dici poterit.

D.41.1.63.3 Quod si servus, in quo usus fructus alienus est, invenerit in eius locum, qui servum proprium habet, an totum illius sit? et si in alieno, an partem eidem adquirat an vero fructuario? inspectio in illo est, num ex operis servi adquiratur․ finge terram fodientem invenisse, ut hoc dicatur fructuarii esse: quod vero subito in abdito loco positum nihil agens, sed aliter ambulans invenit, proprietatis domini sit․ ego nec illius ad fructuarium pertinere partem arbitror: nemo enim servorum opera thensaurum quærit nec eapropter tunc terram fodiebat, sed alii rei operam insumebat et fortuna aliud dedit․ itaque si in ipsius fructuarii agro invenerit, puto partem solam ut agri dominum habiturum, alteram ad eum, cuius in servo proprietas est, pertinere.

D.41.1.63.4 Quod si creditor invenerit, in alieno videbitur invenisse: partem itaque sibi, partem debitori præstabit, nec recepta pecunia restituet, quod iure inventoris, non creditoris ex thensauro apud eum remansit․ quæ cum ita sint, et cum ex principis auctoritate creditor ut proprium agrum tenere coepit iure dominii, intra constitutum luendi tempus pignoris causa vertitur: post transactum autem tempus thensaurum in eo inventum ante solutam pecuniam totum tenebit․ oblato vero intra constitutum tempus debito, quoniam universa præstantur atque in simplici petitore revocantur, restitui debebit, sed pro parte sola, quia dimidium inventori semper placet relinqui.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑