Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.1.5.6

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum

D.41.1.5pr. Naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos nostros effugerit vel ita sit in conspectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio.

D.41.1.5.1 Illud quæsitum est, an fera bestia, quæ ita vulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur․ Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram videri, donec eam persequamur, quod si desierimus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis: itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum videri nobis eum commisisse․ plerique non aliter putaverunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod verius est.

D.41.1.5.2 Apium quoque natura fera est: itaque quæ in arbore nostra consederint, antequam a nobis alveo concludantur, non magis nostræ esse intelleguntur quam volucres, quæ in nostra arbore nidum fecerint․ ideo si alius eas incluserit, earum dominus erit.

D.41.1.5.3 Favos quoque si quos hæ fecerint, sine furto quilibet possidere potest: sed ut supra quoque diximus, qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is providerit, iure prohiberi, ne ingrederetur.

D.41.1.5.4 Examen, quod ex alveo nostro evolaverit, eo usque nostrum esse intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit.

D.41.1.5.5 Pavonum et columbarum fera natura est nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam: cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas eant et redeant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat․ in his autem animalibus, quæ consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque nostra esse intellegantur, donec revertendi animum habeant, quod si desierint revertendi animum habere, desinant nostra esse et fiant occupantium․ intelleguntur autem desisse revertendi animum habere tunc, cum revertendi consuetudinem deseruerint.

D.41.1.5.6 Gallinarum et anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros anseres․ itaque si quolibet modo anseres mei et gallinæ meæ turbati turbatæve adeo longius evolaverint, ut ignoremus, ubi sint, tamen nihilo minus in nostro dominio tenentur․ qua de causa furti nobis tenebitur, qui quid eorum lucrandi animo adprehenderit.

D.41.1.5.7 Item quæ ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑