Digesta Iustiniani 41.1.49
inscriptio Paulus libro nono ad Plautium
D.41.1.49 Quod fructuarius ex re sua donat, ex re eius est: sed si eo animo id fecerit, ut ad proprietatis dominum pertineat, dicendum est illi adquiri․ si autem extraneus ei donet indistincte, soli proprietario adquiritur․ eadem dicemus in homine libero, qui bona fide mihi servit, ut, si ei aliquid donaverim, meum sit․ et ideo Pomponius scribit, quamvis donaverim ei operas suas, tamen quidquid ex operis suis adquiret, mihi adquiri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
