Digesta Iustiniani 41.1.41
inscriptio Ulpianus libro nono ad edictum
D.41.1.41 Statuas in civitate positas civium non esse, idque Trebatius et Pegasus: dare tamen operam prætorem oportere, ut, quod ea mente in publico positum est, ne liceret privato auferre, nec ei qui posuerit․ tuendi ergo cives erunt et adversus petentem exceptione et actione adversus possidentem iuvandi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
