Digesta Iustiniani 41.1.31.1
inscriptio Paulus libro trigensimo primo ad edictum
D.41.1.31pr. Numquam nuda traditio transfert dominium, sed ita, si venditio aut aliqua iusta causa præcesserit, propter quam traditio sequeretur.
D.41.1.31.1 Thensaurus est vetus quædam depositio pecuniæ, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui invenerit, quod non alterius sit․ alioquin si quis aliquid vel lucri causa vel metus vel custodiæ condiderit sub terra, non est thensaurus: cuius etiam furtum fit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
