Digesta Iustiniani 41.1.30
inscriptio Pomponius libro trigensimo quarto ad Sabinum
D.41.1.30pr. Ergo si insula nata adcreverit fundo meo et inferiorem partem fundi vendidero, ad cuius frontem insula non respicit, nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset.
D.41.1.30.1 Celsus filius, si in ripa fluminis, quæ secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia solum ipsum meum privatum est, usus autem eius publicus intellegitur, et ideo cum exsiccatus esset alveus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur.
D.41.1.30.2 Tribus modis insula in flumine fit, uno, cum agrum, qui alvei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, qui alvei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo locum eminentem supra alveum fecit et eum alluendo auxit․ duobus posterioribus modis privata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura fluminis hæc est, ut cursu suo mutato alvei causam mutet․ nec quicquam intersit, utrum de alvei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terræ sit, quæratur, utrumque enim eiusdem generis est․ primo autem illo modo causa proprietatis non mutatur.
D.41.1.30.3 Alluvio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit. itaque si ager, qui inter viam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, sive paulatim occupatus est sive non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristinum dominum pertinet: flumina enim censitorum vice funguntur, ut ex privato in publicum addicant et ex publico in privatum: itaque sicuti hic fundus, cum alveus fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc privatus eius esse debet, cuius antea fuit.
D.41.1.30.4 Si pilas in mare iactaverim et supra eas inædificaverim, continuo ædificium meum fit․ item si insulam in mari ædificaverim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, occupantis fit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
