Digesta Iustiniani 41.1.3
inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum
D.41.1.3pr. Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur.
D.41.1.3.1 Nec interest quod ad feras bestias et volucres, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno․ plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandive gratia, potest a domino, si is providerit, iure prohiberi, ne ingrederetur.
D.41.1.3.2 Quidquid autem eorum ceperimus, eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coercetur: cum vero evaserit custodiam nostram et in naturalem libertatem se receperit, nostrum esse desinit et rursus occupantis fit:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
