Digesta Iustiniani 41.1.26.1
inscriptio Paulus libro quarto decimo ad Sabinum
D.41.1.26pr. Sed si meis tabulis navem fecisses, tuam navem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana vestimento facto, sed cupresseum aut laneum corpus fieret․ Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Servio et Labeoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto, cedit, ut statuæ pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, navi tabula, ædificio cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant.
D.41.1.26.1 Arbor radicitus eruta et in alio posita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit, non ad priorem dominum revertitur: nam credibile est alio terræ alimento aliam factam.
D.41.1.26.2 Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse Labeo ait, quia nihil interest inter purpuram et eam lanam, quæ in lutum aut cænum cecidisset atque ita pristinum colorem perdidisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
