Digesta Iustiniani 41.1.23.3
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
D.41.1.23pr. Qui bona fide alicui servit, sive servus alienus est sive homo liber est, quidquid ex re eius cui servit adquirit, ei adquirit, cui bona fide servit․ sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei adquirit: nam et operæ quodammodo ex re eius cui servit habentur, quia iure operas ei exhibere debet, cui bona fide servit.
D.41.1.23.1 Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide servit: ceterum si coeperit scire esse eum alienum vel liberum, videamus, an ei adquirit. quæstio in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta spectemus.
D.41.1.23.2 Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis servit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide servit.
D.41.1.23.3 Si quis duobus bona fide serviat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua․ quod autem ex re alterius est, utrum pro parte ei, cui bona fide servit, pro parte domino, si servus sit, aut, si liber sit, ei cui bona fide servit, an vero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, videamus․ quam speciem Scævola quoque tractat libro secundo quæstionum: ait enim, si alienus servus duobus bona fide serviat et ex unius eorum re adquirat, rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat․ sed si adiciat eius nomen, ex cuius re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret․ et in inferioribus probat, ut, quamvis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide serviret, mihi soli adquirat․ nam et illud receptum est, ut, quotiens communis servus omnibus adquirere non potest, ei soli eum adquirere, cui potest․ et hoc Iulianum quoque scribere sæpe rettuli eoque iure utimur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
