Digesta Iustiniani 41.1.21
inscriptio Pomponius libro undecimo ad Sabinum
D.41.1.21pr. Si servus meus tibi bona fide serviret et rem emisset traditaque ei esset, Proculus nec meam fieri, quia servum non possideam, nec tuam, si non ex re tua sit parata․ sed si liber bona fide tibi serviens emerit, ipsius fieri.
D.41.1.21.1 Si rem meam possideas et eam velim tuam esse, fiet tua, quamvis possessio apud me non fuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
