Digesta Iustiniani 41.1.19
inscriptio Pomponius libro tertio ad Sabinum
D.41.1.19 Liber homo, qui bona fide mihi servit, id quod ex operis suis aut ex re mea pararet, ad me pertinere sine dubio Aristo ait: quod vero quis ei donaverit aut ex negotio gesto adquisierit, ad ipsum pertinere․ sed hereditatem legatumve non adquiri mihi per eum, quia neque ex re mea neque ex operis suis id sit nec ulla eius opera esset in legato, in hereditate aliquatenus, quia per ipsum adiretur (quod et Varium Lucullum aliquando dubitasse), sed verius esse non adquiri, etiamsi testator ad me voluisset pertinere․ sed licet ei minime adquirit, attamen, si voluntas evidens testatoris appareat, restituendam esse ei hereditatem․ sed Trebatius, si liber homo bona fide serviens iussu eius cui serviet hereditatem adisset, heredem ipsum fieri nec interesse, quid senserit, sed quid fecerit․ Labeo contra, si ex necessitate id fecisset: quod si ita, ut et ipse vellet, ipsum fieri heredem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
