Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 41.1.14

DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO

inscriptio Neratius libro quinto membranarum

D.41.1.14pr. Quod in litore quis ædificaverit, eius erit: nam litora publica non ita sunt, ut ea, quæ in patrimonio sunt populi, sed ut ea, quæ primum a natura prodita sunt et in nullius adhuc dominium pervenerunt: nec dissimilis condicio eorum est atque piscium et ferarum, quæ simul atque adprehensæ sunt, sine dubio eius, in cuius potestatem pervenerunt, dominii fiunt.

D.41.1.14.1 Illud videndum est, sublato ædificio, quod in litore positum erat, cuius condicionis is locus sit, hoc est utrum maneat eius cuius fuit ædificium, an rursus in pristinam causam reccidit perindeque publicus sit, ac si numquam in eo ædificatum fuisset․ quod propius est, ut existimari debeat, si modo recipit pristinam litoris speciem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑