Digesta Iustiniani 41.1.12
inscriptio Callistratus libro secundo institutionum
D.41.1.12pr. Lacus et stagna licet interdum crescant, interdum exarescant, suos tamen terminos retinent ideoque in his ius alluvionis non adgnoscitur.
D.41.1.12.1 Si ære meo et argento tuo conflato aliqua species facta sit, non erit ea nostra communis, quia, cum diversæ materiæ æs atque argentum sit, ab artificibus separari et in pristinam materiam reduci solet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
