Digesta Iustiniani 41.1.1
inscriptio Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive æreorum
D.41.1.1pr. Quarundam rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peræque servatur, quarundam iure civili, id est iure proprio civitatis nostræ․ et quia antiquius ius gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est, ut de hoc prius referendum sit.
D.41.1.1.1 Omnia igitur animalia, quæ terra mari cælo capiuntur, id est feræ bestiæ et volucres pisces, capientium fiunt:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
