Digesta Iustiniani 40.9.5
inscriptio Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum
D.40.9.5pr. Cum hereditas solvendo non est, quamvis heres locuples existat, libertas ex testamento competit.
D.40.9.5.1 Si autem is qui solvendo non est hoc modo libertatem dederit ‘si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto’, non potest videri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.
D.40.9.5.2 Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Mævio ita promiserit ‘Stichum aut Pamphilum dare spondes?’, deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Æliam Sentiam rescinditur․ quamvis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manumisit․ quod si solum Pamphilum dari promisisset, non dubitarem, quin Stichus ad libertatem perveniret, quamvis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione is qui manumittitur, an extra obligationem sit․ nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non videtur in fraudem creditoris manumittere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
