Digesta Iustiniani 40.9.30
inscriptio Ulpianus libro quarto ad legem Æliam Sentiam
D.40.9.30pr. Si quis hac lege servum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo servus ad libertatem pervenerit ex constitutione divi Marci, an possit ut ingratum accusare, videamus․ et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere.
D.40.9.30.1 Si filius meus ex voluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumisissem.
D.40.9.30.2 Sed si castrensem servum filius meus manumittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare poterit.
D.40.9.30.3 Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseverat patronus.
D.40.9.30.4 Quotiens autem patroni libertum volunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit, an vero et unus possit, videamus․ et est verius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingratum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus.
D.40.9.30.5 Si pater libertum uni ex filiis adsignaverit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
