Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.9.14

QUI ET A QUIBUS MANUMISSI LIBERI NON FIUNT ET AD LEGEM ÆLIAM SENTIAM

inscriptio Ulpianus libro quarto de adulteriis

D.40.9.14pr. Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere vel alienare iam possit supra scriptas personas, videamus․ et non puto posse, quamvis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accusare possit.

D.40.9.14.1 Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem divortii manumittere:

D.40.9.14.2 Sive autem divertit sive repudio dimissa sit, manumissio impedietur.

D.40.9.14.3 Sed si morte mariti solutum sit matrimonium vel aliqua poena eius, manumissio non impedietur.

D.40.9.14.4 Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem vel alienationem non impediri.

D.40.9.14.5 Sed et si constante matrimonio mulier, dum divortium cogitat, manumittat vel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio valere vel manumissio.

D.40.9.14.6 Alienationem omnem omnino accipere debemus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑